Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem steteruntque coram eo Quarum una ait Obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo Tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec Et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus Mortuus est ergo filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum et surgens intempeste nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus Quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram Responditque altera mulier Non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit Econtrario illa dicebat Mentiris Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est Atque in hunc modum contendebant coram rege Tunc rex ait Haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est meus autem vivit Dixit ergo rex Afferte mihi gladium Cumque attulissent gladium coram rege ait Dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem Commota sunt quippe viscera eius super filio suo Obsecro domine date illi infantem vivum et nolite occidere eum Econtrario illa dicebat Nec mihi nec tibi sit sed dividatur Respondit rex et ait Date huic infantem vivum et non occidatur haec est enim mater eius Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium |
Bible | 3Rg 3,16-28 |
Frequency | Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H4/f2/M2/Mass Propers/null (236) |