Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare Tu autem quis es qui iudicas proximum Ecce nunc qui dicitis Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus ibi quidem annum et mercabimur et lucrum faciemus qui ignoratis quid erit in crastino Quae est enim vita vestra vapor est ad modicum parens et deinceps exterminabitur pro eo ut dicatis Si Dominus voluerit Et Si vixerimus faciemus hoc aut illud Nunc autem exsultatis in superbiis vestris Omnis exsultatio talis maligna est Scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi Agite nunc divites plorate ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt Aurum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras quae fraudata est a vobis clamat et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis Addixistis et occidistis iustum et non resistit vobis |
Bible | Jc 4,12-5,6 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (4) |