Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Unum hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad poenitentiam reverti Adveniet autem dies Domini ut fur in quo caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia habitat Propter quod carissimi haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace |
Bible | 2P 3,8-14 |
Frequency | Lc. 66 occurences, 0.0758%, 75pcm (medium) |
Diversity | Lc. 12 (high) |
Assignments | Lc. Adv/H4/f4/M2/Mass Propers (36) Lc. Trin/H25/f6/M2/Mass Propers (10) Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (7) Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H26/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H26/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Adv/H2/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. LXX/H2/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H27/f6/M2/Mass Propers (1) |