Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem Erant autem lampades copiosae in coenaculo ubi eramus congregati Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum et sublatus est mortuus Ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et complexus dixit Nolite turbari anima enim ipsius in ipso est Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem sic profectus est Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime |
Bible | Act 20,7-12 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/6 (2) Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/4/Petrus apostolus (Infra octavas), Paulus apostolus (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) |