Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissime Tu autem assecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii et Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus eripuit me Dominus Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu persecutionem patientur Mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes Tu vero permane in iis quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possunt instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
Bible | 2T 3,10-15 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers (1) Lc. martyr unus/M2/Mass Propers/1 (1) |