Trade nobis Danielem 2548

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Congregati sunt Babylonii ad regem et dixerunt ei
Trade nobis Danielem qui Bel destruxit et draconem interfecit
Alioquin interficiemus te et domum tuam
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem
Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi sex diebus
Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis cottidie duo corpora et duae oves
Et tunc non sunt data eis ut devorarent Danielem
Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus
Dixitque angelus Domini ad Habacuc
Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum
Et dixit Habacuc
Domine Babylonem non vidi et lacum nescio
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui
Et clamavit Habacuc dicens
Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus
Et ait Daniel
Recordatus es mei Domine Deus meus et non dereliquisti diligentes te
Surgensque Daniel comedit
Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo
Venit ergo rex die septima ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit
Et ecce Daniel sedens in medio leonum
Et exclamavit rex voce magna dicens
Magnus es Domine Deus Danielis
Et extraxit eum de lacu
Illos autem qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo
Tunc rex ait
Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est liberator et salvator faciens signa et mirabilia in caelo et terra
Qui liberavit Danielem de lacu leonum
Bible Dn 14,27-42
Frequency Lc. 231 occurences, 0.2652%, 265pcm (extreme)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Qu/H5/f3/M2/Mass Propers (231)
Lc. Daniel propheta/M2/Mass Propers (2)