Terra ad quam ingrederis 2545

Genre Lc
Standard full text Terra enim ad quam ingrederis possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
Si ergo obedieritis mandatis meis quae ego hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum foenumque ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini
Cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Bible Dt 11,10-17
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. pro pluvia/M2/Mass Propers (4)