Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Tentavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham Abraham At ille respondit Adsum Ait illi Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in Terram visionis atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum Cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul Dixitque ad pueros suos Exspectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium Cumque duo pergerent simul dixit Isaac patri suo Pater mi At ille respondit Quid vis fili Ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti Dixitque Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi Pergebant ergo pariter veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus In quo aedificavit altare et desuper ligna composuit Cumque colligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum Extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium Et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham Qui respondit Adsum Dixitque ei Ne extendas manum tuam super puerum neque facias ei quicquam Nunc cognovi quod timeas Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me Levavit ergo Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus Quem assumens obtulit holocaustum pro filio Appellavitque nomen loci illius Dominus videt Unde usque hodie dicitur In monte Dominus videt Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens Per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in litore maris Possidebitque semen tuum portas inimicorum suorum et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae Reversusque est Abraham ad pueros suos et abierunt Bersabee simul et habitavit ibi |
Bible | Gn 22,1-19 |
Frequency | Proph. 294 occurences, 2.8541%, 2,854pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 3 (extreme) |
Assignments | Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 (237) Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 (50) Proph. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 (7) |