Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Tabernaculum factum est primum in quo erant candelabra et mensa et propositio panum quod dicitur sancta Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur Sancta sanctorum aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtextam ex omni parte auro in qua erat urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti Super quae erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula His vero ita compositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes In secundo vero semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia Hoc significante Spiritu Sancto nondum prolatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum quae parabola est temporis instantis Iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem Solummodo in cibis et potibus et variis baptismatibus et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta aeterna redemptione inventa |
Bible | H 9,2-12 |
Frequency | Lc. 240 occurences, 0.2756%, 275pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers (241) Lc. Trin/H16/D/M2/Mass Propers (1) |