Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Dixit Ieremias Surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum Quia haec dicit Dominus Exsultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate et canite et dicite Salva Domine populum tuum reliquias Israel Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc In fletu venient et in misericordia reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non impingent in ea quia factus sum Israeli pater et Ephraim primogenitus meus est Audite verbum Domini gentes et annuntiate in insulis quae procul sunt et dicite Qui dispersit Israel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et foetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus irriguus et ultra non esurient Tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus |
Bible | Jr 31,6-14 |
Frequency | Proph. 4 occurences, 0.0388%, 38pcm (low) |
Diversity | Proph. 1 (none) |
Assignments | Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/6 (4) |