Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Surgens Paulus et manu silentium indicens ait Viri fratres filii generis Abraham et Dei qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est Qui enim habitabant Ierusalem et principes eius ignorantes Iesum et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt Et nullam causam mortis invenientes in eo petierunt a Pilato ut interficerent eum Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt eum in monumento Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die Qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem qui usquenunc sunt testes eius ad plebem Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est Quoniam Deus hanc adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum Christum Dominum nostrum |
Bible | Act 13,16; Act 13,26-33 |
Frequency | Lc. 238 occurences, 0.2733%, 273pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/f3/M2/Mass Propers (234) Lc. Pasc/H1/f3/M2/Mass Propers (3) Lc. depositio Christi/M2/Mass Propers (2) Lc. Ioannes Baptista/M2/Mass Propers (1) |