Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens Surge et vade in Sarephtam Sidoniorum et manebis ibi Praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te Surrexit et abiit in Sarephtam Cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna Et vocavit eam dixitque ei Da mihi paululum aquae in vase ut bibam Cumque illa pergeret ut afferret clamavit post tergum eius dicens Affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua Quae respondit Vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho En colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo ut comedamus et moriamur Ad quam Elias ait Noli timere sed vade et fac sicut dixisti Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me Tibi autem et filio tuo facies postea Haec autem dicit Dominus Deus Israel Hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit ipse et illa et domus eius Et ex illa die hydria farinae non defecit et lecythus olei non est minutus iuxta verbum Domini quod locutus est in manu Eliae |
Bible | 3Rg 17,8-16 |
Frequency | Lc. 236 occurences, 0.2710%, 270pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H2/f3/M2/Mass Propers/null (234) Lc. Jul/20/Elias/M2/Mass Propers (4) Lc. Qu/H2/f2/M2/Mass Propers (1) |