Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Factum est verbum Domini ad Ionam prophetam secundo dicens Surge et vade in Niniven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te Et surrexit Ionas et abiit in Niniven iuxta verbum Domini Et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium Et coepit Ionas introire civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur Et crediderunt viri Ninivitae in Domino et praedicaverunt ieiunium Et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem Et pervenit verbum ad regem Ninive et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere et clamavit et dixit In Ninive ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Et operiantur saccis homines et iumenta clament ad Dominum Deum in fortitudine Et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus Et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt de via sua mala et misertus est populo suo Dominus Deus noster |
Bible | Jon 3,1-10 |
Frequency | Proph. 47 occurences, 0.4563%, 456pcm (medium) Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 3 (extreme) Lc. 4 (low) |
Assignments | Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/11 (43) Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 (4) Proph. Qu/H6/f5/M2/Mass Propers (1) Lc. Qu/H5/f2/M2/Mass Propers (233) Lc. Pasc/H5/f3/Rogationes/M2/Mass Propers (1) Lc. contra pestem animalium/M2/Mass Propers (1) Lc. pro peccatis/M2/Mass Propers (1) |