Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum et ait Domine Deus Israel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terram deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut haec dies probat Nunc igitur Domine Deus Israel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens Non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo Et nunc Domine Deus Israel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi Sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die super domum de qua dixisti Erit nomen meum ibi ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris |
Bible | 3Rg 8,22-30 |
Frequency | Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/4 (2) Lc. Dedicatio Ecclesiae (Infra octavas)/M2/Mass Propers/2 (2) Lc. Oct/Dedicatio Ecclesiae (Infra octavas)/M2/Mass Propers/2 (1) Lc. May/9/Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 (1) Lc. Dedicatio Ecclesiae (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/11/Dedicatio Ecclesiae (Infra octavas)/M2/Mass Propers/4 (1) |