Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Oboedite Deo sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus ut sitis sine querela et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis Idipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi in Christo Iesu Domino nostro |
Bible | Ph 2,12-18 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Ep/H4/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H15/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H4/D/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H5/f4/M2/Mass Propers (1) |