Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur Unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde ii qui sunt Christi qui in adventu eius crediderunt Deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius Novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit pedibus eius Cum autem dicat Omnia subiecta sunt ei sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia Cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui subiecit sibi omnia ut sit Deus omnia in omnibus |
Bible | 1K 15,22-28 |
Frequency | Lc. 36 occurences, 0.0413%, 41pcm (medium) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H9/f6/M2/Mass Propers (19) Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (14) Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (1) |