Sicut cogitavi ut affligerem 2479

Genre Proph
Standard full text In diebus illis
Factum est verbum Domini ad me dicens
Haec dicit Dominus Deus exercituum
Sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam me provocassent patres vestri et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda
Nolite timere
Haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo
Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis
Omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
Haec dicit Dominus exercituum
Ieiunium primi et ieiunium quarti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras
Veritatem tantum et pacem diligite
Dicit Dominus exercituum
Bible Zch 8,14-19
Frequency Proph. 233 occurences, 2.2619%, 2,261pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Assignments Proph. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/4 (233)