Si cor nostrum 2476

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Carissimi si cor nostrum non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum et quidquid petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus Et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
Et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis
Carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
In hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hic est antichristus de quo audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
Vos ex Deo estis filioli et vicistis eum quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo
Ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
Nos ex Deo sumus
Qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
Carissimi diligamus nos invicem quia caritas ex Deo est
Et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
Bible 1J 3,21-4,7
Frequency Lc. 17 occurences, 0.0195%, 19pcm (low)
Diversity Lc. 6 (medium)
Assignments Lc. Trin/H6/f6/M2/Mass Propers (6)
Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (5)
Lc. Trin/H11/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H5/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H7/f6/M2/Mass Propers (1)