Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum id quod non habet Non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas, sicut scriptum est Qui multum non abundavit et qui modicum, non minoravit Gratias autem Deo qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos Misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias non solum autem sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis Providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus |
Bible | 2K 8,12-21 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers (6) Lc. confessor/M2/Mass Propers/14 (1) |