Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Samuel filiis Israel Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermones eius erit manus Domini super vos et super patres vestros Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro Numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem Et clamavit Samuel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluvias in illa die Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem et dixit universus populus ad Samuelem Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem Dixit autem Samuel ad populum Nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini sed servite Domino in omni corde vestro Et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum Absit autem a me hoc peccatum in Dominum ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro |
Bible | 1Rg 12,14-24 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H9/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H11/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H12/f6/M2/Mass Propers (1) |