Si spiritu vivimus 2470

Genre Lc
Standard full text Fratres
Si spiritu vivimus spiritu et ambulemus ut non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Fratres
Et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spirituales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis
Considerans te ipsum ne et tu tenteris
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
Nam si quis existimat se aliquid esse cum nihil sit ipse se seducit
Opus autem suum complet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
Unusquisque enim onus suum portabit
Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis
Nolite errare Deus non irridetur
Quae enim seminaverit homo haec et metet
Quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem
Qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
Bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
Bible G 5,25-6,10
Frequency Lc. 241 occurences, 0.2767%, 276pcm (extreme)
Diversity Lc. 7 (medium)
Assignments Lc. Trin/H15/D/M2/Mass Propers (225)
Lc. Trin/H16/D/M2/Mass Propers (9)
Lc. pro furto (Gratianus)/M2/Mass Propers (4)
Lc. Trin/H13/D/M2/Mass Propers (2)
Lc. pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers (1)
Lc. Ep/H3/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro furto/M2/Mass Propers (1)