Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ita ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest Caritas patiens est benigna est Caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt Non irritatur non cogitat malum non gaudet super iniquitate congaudet autem veritati Omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet Caritas numquam excidet Sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur Ex parte enim cognovimus et ex parte prophetamus Cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est Cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus Quando autem factus sum vir evacuavi quae erant parvuli Videmus autem per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem Nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum Nunc autem manent fides spes caritas tria haec Maior autem his est caritas |
Bible | 1K 13,1-13 |
Frequency | Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers/null (231) Lc. LXX/H3/D/M2/Mass Propers (4) Lc. LXX/H3/D/Sexagesima/M2/Mass Propers/2 (1) |