Si bonum est in oculis vestris 2435

Genres Proph, Lc
Standard full text Haec dicit Dominus Deus
Si bonum est in oculis vestris afferte mercedem meam et si non quiescite
Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos
Et dixit Dominus ad me
Proiice illud ad statuarium decorum pretium quo appretiatus sum ab eis
Et tuli triginta argenteos et proieci illos in domum Domini ad statuarium
Et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel
Et dixit Dominus ad me
Adhuc sunt tibi vasa pastoris stulti
Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet
O pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur Onus verbi Domini super Israel
Dicit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem
Et erit in die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversus eam omnia regna terrae In die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate
Et dicent duces Iuda in corde suo
Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum
In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in foeno et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem
Et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eorum
Et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Ierusalem
Et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon
Et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
Et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra
Et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum
Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit
Et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur sed dicet
Non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea
Et dicetur ei
Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum
Et dicet
His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
Framea suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergentur oves et convertam manum meam ad parvulos
Et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea dispergentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
Et ducam tertiam partem per ignem et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum
Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum
Dicam
Populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus
Bible Zch 11,12-13,9
Frequency Proph. 10 occurences, 0.0971%, 97pcm (low)
Lc. 26 occurences, 0.0299%, 29pcm (low)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 1 (none)
Assignments Proph. Qu/H6/f2/M2/Mass Propers (10)
Lc. Qu/H6/f2/M2/Mass Propers (27)