Si abstuleris de medio 2433

Genre Lc
Standard full text Haec dicit Dominus Deus
Si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum tuum extendere et loqui quod non prodest cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris tunc orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies
Et requiem dabit tibi Dominus Deus tuus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit
Et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
Et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis
Et vocaberis aedificator saepium avertens semitas iniquitatum
Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaberis sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum
Et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenietur voluntas tua ut loquaris sermonem
Tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudinem terrae
Et cibabo te hereditate Iacob patris tui
Os enim Domini locutum est haec
Bible Is 58,9-14
Frequency Lc. 231 occurences, 0.2652%, 265pcm (extreme)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. LXX/H3/S/M2/Mass Propers/null (233)
Lc. LXX/H3/f5/M2/Mass Propers (1)