Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Mulier quaedam clamabat ad Elisaeum prophetam dicens Servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum Et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi Cui dixit Elisaeus Quid vis ut faciam tibi Dic mihi quid habes in domo tua At illa respondit Non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo ungar Cui ait Vade et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos Illi offerebant vasa et illa infundebat Cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum Affer mihi adhuc vas At ille respondit Non habeo Stetitque oleum Venit autem illa et indicavit homini Dei Et ille Vade inquit vende oleum et redde creditori tuo Tu autem et filii tui vivite de reliquo |
Bible | 4Rg 4,1-7 |
Frequency | Lc. 230 occurences, 0.2641%, 264pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H3/f3/M2/Mass Propers/null (233) |