Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Moyses filiis Israel Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui et epulaberis coram Domino Deo tuo tu filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua et Levites qui est intra portas tuas advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi Et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas et epulaberis in festivitate tua tu filius tuus et filia servus tuus et ancilla Levites quoque et advena pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Dt 16,9-15 |
Frequency | Proph. 13 occurences, 0.1262%, 126pcm (low) |
Diversity | Proph. 1 (none) |
Assignments | Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/2 (13) |