Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali Ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis Habentes autem eumdem spiritum fidei sicut scriptum est Credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum Omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundet in gloriam Dei Propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur tamen is qui intus est renovatur de die in diem Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur Quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt |
Bible | 2K 4,11-18 |
Frequency | Lc. 28 occurences, 0.0321%, 32pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H12/f6/M2/Mass Propers (22) Lc. LXX/H1/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H13/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H9/f6/M2/Mass Propers (1) |