Scriptum est quoniam Abraham 2419

Genre Lc
Standard full text Fratres
Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem quae sunt per allegoriam dicta
Haec enim sunt duo testamenta
Unum quidem in monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Ierusalem et servit cum filiis suis
Illa autem quae sursum est Ierusalem libera est quae est mater nostra
Scriptum est enim
Laetare sterilis quae non paris erumpe et clama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Sed quid dicit Scriptura
Eice ancillam et filium eius
Non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae
Qua libertate Christus nos liberavit
Bible G 4,22-31
Frequency Lc. 240 occurences, 0.2756%, 275pcm (extreme)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Qu/H4/D/M2/Mass Propers/null (241)
Lc. Adv/H5/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Qu/H3/D/M2/Mass Propers (1)