Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Scripsit Moyses canticum et docuit filios Israel Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait Confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens Tollite librum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis si mortuus fuero Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis Et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut irritetis eum per opera manuum vestrarum Locutus est ergo Moyses audiente universo coetu filiorum Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit |
Bible | Dt 31,22-30 |
Frequency | Proph. 368 occurences, 3.5725%, 3,572pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 4 (extreme) |
Assignments | Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (234) Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 (131) Proph. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (6) Proph. Pasc/H6/S/M2/Mass Propers/3 (1) |