Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Scripsi vobis in epistola Ne commisceamini fornicariis non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exiisse Nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere Quid enim mihi de iis qui foris sunt iudicare nonne de iis qui intus sunt vos iudicatis nam eos qui foris sunt Deus iudicabit Auferte malum ex vobis ipsis Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos an nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis Nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia Saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum Ad verecundiam vestram dico Sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum Sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles Iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos Quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini Sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus |
Bible | 1K 5,9-6,8 |
Frequency | Lc. 37 occurences, 0.0425%, 42pcm (medium) |
Diversity | Lc. 9 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H11/f6/M2/Mass Propers (18) Lc. Trin/H9/f6/M2/Mass Propers (7) Lc. Trin/H14/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H12/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Ep/H6/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H10/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. LXX/H1/S/M2/Mass Propers (1) |