Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est Scribo vobis adolescentes quoniam vicistis malignum Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem Scribo vobis iuvenes quoniam fortes estis et verbum Dei manet in vobis et vicistis malignum Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est Et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum |
Bible | 1J 2,12-17 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (3) |