Scitis quoniam cum gentes essetis 2412

Genre Lc
Standard full text Fratres
Scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu
Et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
Divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
Et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
Et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
Alteri fides in eodem Spiritu
Alii gratia sanitatum in uno Spiritu
Alii operatio virtutum alii prophetia alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus
Dividens singulis prout vult
Bible 1K 12,2-11
Frequency Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Trin/H10/D/M2/Mass Propers (223)
Lc. Trin/H11/D/M2/Mass Propers (9)
Lc. Trin/H8/D/M2/Mass Propers (2)
Lc. Pasc/H6/D/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H1/D/Trinitas/M2/Mass Propers (1)