Scitis enim gratiam 2410

Genre Lc
Standard full text Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
Et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
Si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum id quod non habet
Non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
Qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
Gratias autem Deo qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
Misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias non solum autem sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
Providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
Bible 2K 8,9-21
Frequency Lc. 20 occurences, 0.0230%, 22pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers (19)
Lc. Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers (1)