Scimus quoniam si terrestris 2404

Genre Lc
Standard full text Fratres
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in caelis
Nam et in hoc ingemiscimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes si tamen vestiti non nudi inveniamur
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
Audentes igitur semper scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino per fidem enim ambulamus et non per speciem audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum
Et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus
Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
Bible 2K 5,1-11
Frequency Lc. 147 occurences, 0.1688%, 168pcm (extreme)
Diversity Lc. 14 (high)
Assignments Lc. Trin/H13/f4/M2/Mass Propers (107)
Lc. Trin/H10/f4/M2/Mass Propers (15)
Lc. Trin/H11/f4/M2/Mass Propers (7)
Lc. Trin/H13/f6/M2/Mass Propers (4)
Lc. Trin/H9/f4/M2/Mass Propers (3)
Lc. Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers (3)
Lc. Trin/H14/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H11/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H14/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. May/12/Pancratius/M2/Mass Propers (1)
Lc. Sep/24/Tecla/M2/Mass Propers (1)
Lc. Oct/8/Pelagia/M2/Mass Propers (1)
Lc. martyr unus/M2/Mass Propers/5 (1)
Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (1)