Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Scimus enim quia lex spiritualis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Quod enim operor non intelligo non enim quod volo bonum hoc ago sed quod odi malum illud facio Si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona est Nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum Nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago Si autem quod nolo illud facio iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum |
Bible | R 7,14-25 |
Frequency | Lc. 31 occurences, 0.0356%, 35pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H13/f6/M2/Mass Propers (24) Lc. Trin/H14/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H13/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers (2) Lc. Pent/H5/D/M2/Mass Propers (1) |