Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera eius iis quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt vitam aeternam iis autem qui sunt ex contentione et qui non acquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci gloria autem et honor et pax omni operanti bonum |
Bible | R 2,2-10 |
Frequency | Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Ep/H5/f4/M2/Mass Propers (12) Lc. Ep/H4/S/M2/Mass Propers (2) Lc. Ep/H4/f6/M2/Mass Propers (1) |