Scienti bonum 2393

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
Agite nunc divites plorate ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis
Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
Aurum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis
Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus
Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras quae fraudata est a vobis clamat et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit
Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
Addixistis et occidistis iustum et non resistit vobis
Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini
Bible Jc 4,17-5,7
Frequency Lc. 21 occurences, 0.0241%, 24pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (16)
Lc. Trin/H18/f6/M2/Mass Propers (4)
Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (1)