Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati Praecogniti quidem ante mundi constitutionem manifestati autem novissimis temporibus propter vos qui per ipsum fideles estis in Deo Qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo Animas vestras castificantes in obedientia caritatis in fraternitatis amore Simplici ex corde invicem diligite attentius Renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum Quia omnis caro ut foenum et omnis gloria eius tamquam flos foeni Exaruit foenum et flos eius decidit Verbum autem Domini manet in aeternum |
Bible | 1P 1,18-25 |
Frequency | Lc. 141 occurences, 0.1619%, 161pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 11 (high) |
Assignments | Lc. Pasc/H2/f4/M2/Mass Propers (123) Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (5) Lc. Pasc/H3/f4/M2/Mass Propers (5) Lc. Trin/H25/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H25/D/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H2/f2/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H6/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/12/Susceptio Sanguinis Domini/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H23/f4/M2/Mass Propers (1) |