Samuel autem ministrabat 2366

Genre Lc
Standard full text Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam afferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam solemnem
Et benedixit Heli Elcanae et uxori eius dixitque ei
Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro foenore quod commodasti Domino
Et abierunt in locum suum
Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuel apud Dominum
Bible 1Rg 2,18-21
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Trin/H8/f4/M2/Mass Propers (3)