Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Rogo vos imitatores mei estote sicut et ego Christi Ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciet vias meas quae sunt in Christo Iesu sicut ubique in omni ecclesia doceo Tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam Veniam autem ad vos cito si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem Non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute Quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris sui aliquis habeat Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit Ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini nostri Iesu Christi |
Bible | 1K 4,16-5,4 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Ep/H6/D/M2/Mass Propers (3) |