Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sic et ambuletis ut abundetis magis Scitis enim quae scripta dederim vobis per Dominum Iesum Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra Ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore Non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum Quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut praediximus vobis et testificati sumus Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem In Christo Iesu Domino nostro |
Bible | 1Th 4,1-7 |
Frequency | Lc. 236 occurences, 0.2710%, 270pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H2/D/M2/Mass Propers/null (238) Lc. Qu/H4/D/M2/Mass Propers (1) |