Respice de sanctuario 2350

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Oravit Moyses ad Dominum dicens
Respice Domine de sanctuario tuo et de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terram lacte et melle manantem
Audi Israel hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata eius atque iudicia et custodias ex toto corde tuo et ex tota anima tua Dominum elegisti ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caeremonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio
Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi
Et custodias omnia praecepta illius ut faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam
Et sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est tibi
Bible Dt 26,15-19
Frequency Proph. 228 occurences, 2.2134%, 2,213pcm (extreme)
Lc. 1 occurences, 0.0011%, 1pcm (unique)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 1 (none)
Assignments Proph. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/null/1 (232)
Lc. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers (1)