Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Reportantes finem fidei vestrae salutem animarum De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias quibus revelatum est quia non sibimetipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis Spiritu Sancto misso de caelo in quem desiderant angeli prospicere Propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelationem Iesu Christi quasi filii obedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum et ipsi in omni conversatione sancti sitis quoniam scriptum est Sancti eritis quoniam ego sanctus sum Et si patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini |
Bible | 1P 1,9-17 |
Frequency | Lc. 22 occurences, 0.0253%, 25pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (11) Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (9) Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (2) |