Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Recogitate Dominum Iesum Christum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens Fili mi noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit In disciplina perseverate Tamquam filiis vobis offert se Deus quis enim filius quem non corripit pater quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis Deinde patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus et reverebamur eos non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus |
Bible | H 12,3-9 |
Frequency | Lc. 173 occurences, 0.1986%, 198pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 9 (medium) |
Assignments | Lc. LXX/H2/f4/M2/Mass Propers (148) Lc. facies Iesu/M2/Mass Propers (12) Lc. LXX/H2/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. LXX/H2/f4/Sexagesima/M2/Mass Propers (3) Lc. Facies Salvatoris/M2/Mass Propers (3) Lc. Veronica/M2/Mass Propers (2) Lc. pro daemoniaco/M2/Mass Propers/1 (2) Lc. LXX/H1/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. contra locustas/M2/Mass Propers (1) |