Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Receperunt Iudaei sermonem eius baptizati sunt et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus Fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant et metus erat magnus in universis Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia Possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis collaudantes Deum |
Bible | Act 2,41-47 |
Frequency | Lc. 12 occurences, 0.0138%, 13pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (5) Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H5/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H6/f5/Ascensio Domini (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H6/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. apostolus unus/M2/Mass Propers/2 (1) |