Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Benedicens Tobias Ierusalem ait Reaedificet te Dominus Deus tuus temporibus tuus tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum Luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te Nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam in sanctificationem habebunt nomen enim magnum invocabunt in te Maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te Tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster |
Bible | Tob 13,12-20 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Ep/H1/f6/M2/Mass Propers (3) |