Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae et vita manifestata est et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo Et haec scribimus vobis ut gaudeatis et gaudium vestrum sit plenum Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et veritatem non facimus Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato |
Bible | 1J 1,1-8 |
Frequency | Lc. 14 occurences, 0.0161%, 16pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Pasc/H6/f6/M2/Mass Propers (5) Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Trin/H2/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H1/S/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (1) |