Quidam vir infirmus pedibus 2325

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
Hic audivit Paulum loquentem
Qui intuitus eum et videns quia fidem haberet ut salvus fieret dixit magna voce
Surge super pedes tuos rectus
Et exilivit et ambulabat
Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes
Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
Et vocabant Barnabam Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare
Quod ubi audierunt Apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes et dicentes
Viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas
Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda nostra
Et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
Bible Act 14,7-17
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Pasc/H5/ff/M2/Mass Propers/1 (2)
Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jul/3/Visitatio BMV (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1)