Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Factus est sermo Domini ad me dicens Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes Patres nostri comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt Vivo ego dicit Dominus Si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel Ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est Anima quae peccaverit ipsa morietur Et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum vestimento operuerit ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum et in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est et vita vivet Ait Dominus omnipotens |
Bible | Ez 18,1-9 |
Frequency | Lc. 208 occurences, 0.2388%, 238pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H1/f5/M2/Mass Propers/null (202) Lc. LXX/H3/f5/M2/Mass Propers (4) Lc. Trin/H21/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Ep/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Qu/H2/f5/M2/Mass Propers (1) |