Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissime Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur Qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt Haec doce et exhortare Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae superbus est nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem Est autem quaestus magnus pietas cum sufficentia |
Bible | 1T 6,1-6 |
Frequency | Lc. 18 occurences, 0.0207%, 20pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H15/f4/M2/Mass Propers (15) Lc. Trin/H16/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H15/D/M2/Mass Propers/2 (1) |